monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 27
XXV. MANSIO. Et profecti de Thare, castra metati sunt in Methca . Vicesima quinta Mansio vertitur in 'dulcedinem.' Ascendisti in excelsum, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abegisti insidiatores, dulcis te protinus fructus laboris insequitur: et in morem litterarum, radicum amaritudinem, pomorum suavitas compensabit, et dices: 'Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo' . Sponsumque tibi audies concinentem: 'Mel distillant labia tua, soror mea sponsa' . QUID ENIM suavis disciplina? quid eruditione melius? quid dulcius Domino? 'Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus' . Unde et Samson qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes, quae exterminant vineas, colligaverat, leonemque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui .